/p. 369/ Sequenti nocte, cum omnia tuta silerent, aulici
quidam Regi fidelissimi ex illius mandato
in hospitum cubicula ingrediuntur, baculum
ex putrido ligno, quod veluti fax splendebat
in tenebris, dextra tenentes, veste
ex non desquamato piscino corio, quae in
noctis umbra maxime refulgebat, circumdati,
habentes insuper in sinistra bovillum cornu,
atque ita vociferantes: «Regi parendum est, Picti
daturi sunt scelerum poenas. Scoti victores
erunt, Dei nuntij nos sumus». Atque ita res feliciter
cessit. Namque Proceres illi summo mane
Regem conveniunt eique testantur vidisse
Dei Angelos, qui ipsos ad bellum adversus
Pictos exhortabantur. Rex vero, pertimescens
ne figmentum hoc detegeretur, idem Angelorum
spectaculum sibi apparuisse confitetur
eisque interdixit ne divinitus monita promulgarent
arcana. Qua de re a conficta fabella
ad bellum inflammantur et victoriam ex hostibus
reportarunt. De cruce autem Beati Andreae,
quae Hungo, Pictorum Regi, pro Scotis adversus
Athelstanum, Anglorum Regem, praelianti apparuit
et de vexillo Divi Cuthberti, quod Edgaro,
Scotorum Principi, adversus Donaldum
dimicanti accidit, succulentissima oratione a
nobis disputatum est in libro nono De vera
sapientia, ubi etiam et de Iacobaeo et Constantiniano
vexillo poteris legere quae scripsimus.
An vere aliquando spectra illa apparuerunt
mathematicis tamen regulis compacta et